- ARTEMON
- I.ARTEMONHaereticus, Iesum Christum, divinitate eius negatâ, non multo superiorem Prophetis esse dixit. Sectatores eius, Theodosianis se iunxerunt. Euseb. Hist. l. 5. c. 26 27.Baron. A. C. 296II.ARTEMONHistoricus, uti indigitatur a Schol. Pindari, in Pyth. Od. 1. Patriâ Pergamenum fuisle colligit Voss. l. 3.de Hist. Graec. p. 335.ex eiusdem Scholiastae verbis in Olymp. 2. Α᾿ρτέμων ὁ ἀπ` Περγάμου. Fuit alter Artemo, patriâ Clazomenius, cuius mentio apud Servium, in illud Aen. l. 9. v. 505.Accelerant actâ pariter testudine Volsci.Inventor, inquit, testudims Artemon Clazomenius fertur, idemque arietis repertor dicitur. In Sami obsidione, Periclis comes. Hic de Homero librum scripsit, teste Suidâ, in Α᾿ρκτῖνος. Aelianus eiusdem librum citat, de fimbus Clazomeniorum; de Anim. l. 12. c. 38.At putatur diversus ab utroque ille Artemo, qui, ut Plin. scribit. l. 28. c. 1.Calvariâ interfccti, neque cremati propinavit aquam e fonte noctu comitialibus morbis. Videtur is Medicus fuisle. Alius quoque forsan, qui Cassandreus dicitur. Quid is literis mandârit, docet Athen. l. 12.ubi cum citat, εν τῷ περὶ ἀναγωγῆς βιβλίων, i. e. in opere, quô ad auctores genuinos referantur libri. Etiam Α᾿ρτέμων εν τῷ περὶ ζωγράφων Harpocrationi laudatur, in Πολύγνωτος. Item pictor nobilis, cuius opera enumerat, Plin. 1. 35. c. 11.Item Syrus quidam, ex infima plebe Antiocho Regiadeo similis, ut Laodice coniux regia, necatô Antiochô, mimum per eum commendationis; regnique successionis peregerit; verba sunt Plin. l. 7. c. 12.ubi nonnulli munus legunt pro mimum; sed nihil mutandum. Nam, ut scribit Val Max. l. 9. c. 14. Laodice admissum universum populum, et sermone eius, et vultu consimili ita fefellit, ut crediderint homines, ab Antiocho moriente, Laodicen, et natos eius sibi commendari. Item faber quidam apud Athenaeum, qui e paupere dives, voluptuariam vitam agere coepit, et Circumlatitius dicebatur. Vide Schol. in Aristoph. Acharnan.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.